Evangelium secundum Lucam, 23
1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16 Emendatum ergo illum dimittam.
17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.
23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos ; et collibus: Operite nos.
31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.
44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:
51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei:
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:
53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
- Véu bege Santa Matilde Véu médio bege, nude, com lindo bordado para a Santa Missa, confeccionado com renda nude, textura delicada e bom caimento. Véu lindo em… Véu médio bege, nude, com lindo bordado para a Santa Missa,… R$ 79,00
-
Blusa manga curta rosê
Blusa manga curta, na cor rosê, em malha canelada, decote redondo, manga princesa, blusa leve, com bom acabamento.
Disponível nos…
Blusa manga curta, na cor rosê, em malha canelada, decote redondo,…
R$ 54,0049,00 -
O tesouro oculto: Méritos e…
Os tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser estimados se não forem conhecidos. Eis porque, caro leitor, muitos não…
Os tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser…
R$ 24,0021,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: