Liber Proverbiorum, 9
1 Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.
2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.
7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.
9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.
13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
16 Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:
17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
- Véu bege Santa Matilde Véu médio bege, nude, com lindo bordado para a Santa Missa, confeccionado com renda nude, textura delicada e bom caimento. Véu lindo em… Véu médio bege, nude, com lindo bordado para a Santa Missa,… R$ 79,00
-
Os mais belos fatos da vida…
A vida de São João Bosco é tão cheia de episódios maravilhosos que, se ela não estivesse inteiramente documentada, com maior rigor da…
A vida de São João Bosco é tão cheia de episódios maravilhosos…
R$ 21,0019,00 -
Tratado do Inferno
O Tratado do Inferno é o mais notável dos escritos que ditou Santa Francisca. Nestes escritos, Santa Francisca nos dita suas visões…
O Tratado do Inferno é o mais notável dos escritos que ditou Santa…
R$ 24,0019,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: