
Liber Psalmorum, 140
1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Compartilhe este capítulo da bíblia: