
Liber Psalmorum, 51
1 In finem. Intellectus David,
2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
R$ 59,0042,00 -
-
Compartilhe este capítulo da bíblia: