
Liber Psalmorum, 55
1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
R$ 27,0018,00 -
R$ 24,0019,00 -
R$ 54,0032,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: