
Liber Psalmorum, 62
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ ;
11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
-
R$ 24,0021,00 -
Compartilhe este capítulo da bíblia: