Bíblia online

Liber Psalmorum, 94
Procurar:
Liber Psalmorum

Liber Psalmorum, 94

1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;

2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;

5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia: