Prophetia Amos, 5
1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
3 Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis.
5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel:
7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus:
9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea?
21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.
24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël?
26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
-
Saia midi godê verde cinto e…
Saia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor verde. Possui detalhe de cinto de mesmo tecido, costurado na saia e bolsos. Está…
Saia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor verde. Possui…
R$ 89,0059,00 -
A Suma Teológica de Santo…
Sobre este livro de Tomás Pègues, diz o Papa Bento XV em uma carta ao autor: “[...] soubeste acomodar ao alcance de sábios e…
Sobre este livro de Tomás Pègues, diz o Papa Bento XV em uma carta…
R$ 86,0057,00 -
Vestido midi evasê manga…
Vestido modesto midi evasê, manga flare, em tecido alfaiataria Barbie, cor azul marinho, acompanha faixa de mesmo tecido. Possui bolsos.…
Vestido modesto midi evasê, manga flare, em tecido alfaiataria…
R$ 299,00189,00
Compartilhe este capítulo da bíblia: