Bíblia online

Capítulos

Prophetia Osee, 6
Procurar:
Prophetia Osee

Prophetia Osee, 6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,

2 quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.

3 Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5 Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.

6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.

7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.

8 Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9 Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.

10 In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.

11 Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia: